Epistola ad Hebraeos*

Caput 11: Versus 8

Fide qui vivit.Hic ad patres Judaeorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham.Obedivit,Deo dicenti sibi: »Exi de terra tua, et de cognatione tua.« Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldaeorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.
(* Traductions européennes)